alter Titel

ehemals Württembergischer Verein zur Förderung der humanistischen Bildung e.V.

Freitag, 23. Oktober 2015

So fein ist Latein! – Humanistische Spaziergänge I (Teil 1)

„Unser neuer Gast-Autor aus Japan stellt sich vor – komplett auf Latein!“ 


Darf ich mich vorstellen: Ich heiße Paul M. Wakai, geboren in Japan.  ‚Werde ich etwas ausrichten, was dem Aufwand gebührt? ‘, diese Frage überkam mich,
als ...“,  so der Auftakt des Vorstellungstextes, der hier in der altehrwürdigen Sprache der Humanisten vorliegt – in „lingua Latina“, vom Autor persönlich eingesprochen (Videostream s.u.) (hier: deutsche Fassung) :

Paulus Viridiputeus auctor est Facturusne operae pretium sim (is cui est nomen Paulus Masanobus Viridiputeus quique in Iaponia sum natus), si de dulcedine et alacritate rerum humaniorum – in primis de Latinitatis splendore – in Virtembergensium humanistarum pagina interretiali* perscripserim, nec satis scio nec, si sciam, dicere ausim, quippe qui cum ueterem tum uulgatam iam esse rem uideam, dum peritissimi semper doctissimique auctores aut in rebus certius aliquid allaturos se aut describendi arte reuerendissimam uetustatem superaturos credunt.

Res est praeterea et immensi operis, ut quae ab antiquissimis profecta initiis in
Hesperia interim eo creuerit, ut iam magnitudine laboret sua; et scholarium hodiernorum plerisque haud dubito quin illa ueterrima res multumque repetita iam minus praebitura uoluptatis sit, festinantibus ad haec noua, quibus iam pridem ad praesens perpetuam adulescentiam in uoluptate ipsi conficere** sibi uideantur.

Sed haec et his similia utcumque animaduersa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine:

Hunc equidem laboris fructum petam, ut me a conspectu rerum difficilium, quas nostri tot per annos uiderunt collegae, tantisper certe auertam, dum priscam illam totam alacrem canoramque Latinitatis dulcedinem redintegrandam mente repeto et quae uoluptates ubique gentium (i.e. non tantum in Hesperia) per humaniores artes praebeantur demonstro (iam dico aperte: ubique gentium; immo uero Iaponiensium in spectaculis teleuisificis*** cantus Latine recenter compositos possumus audire), alicuius tamen particeps curae, quae scribentis animum, etsi non deterrere a proposito, sollicitum tamen efficere posset.

Ceterum: Hoc illud est praecipue in cognitione rerum humaniorum salubre ac frugiferum, omnia uos togatos exempla scriptorum antiquorum magna uoce dilucidius recitare. Unum ut exemplum afferam: „(Quae ante conditam condendamue urbem) poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis (traduntur ...)“ (ex T. Liui opere, „ab urbe condita“ 1 praef. 6) – his uocibus clarius emissis certe sentietis cursum uerborum in duas partes (quasi senis arsibus uel thesibus praeditas) esse diuisum, quarum prima uidetur uersu iambico hilari esse composita (poéticís magís decóra fábulís; facilior enim et uolubilior haec currere orationis pars uidetur, postquam praecedentibus uerbis retardatus est numerus: ... condendamue urbem), altera autem tamquam hexametro grauissimo (íncorrúptis rérum géstarúm monuméntis); sicut et in illius operis principio (Fácturúsne operaé pretiúm sim ...), quod quidem T. Liuium hexametro numero coepisse Quintiliano illo referente (Inst. 9, 4, 74) paene omnibus Latinitatis amantibus constat. Multum interesse inter „fabulam hilarem“ et „historiam grauem“ ipsis uerborum potestis numeris modisque distincte cernere siue audire ac diserte pronuntiare, quo dilucidius argutiusque ex contrariis uerborum numeris (i.e. „iambus : spondeus [/dactylus]“) appareant res contrapositae (i.e. „μῦθος : ἱστορία“). Ad illa igitur pro se quisque acriter intendat animum, quae uita, quae alacritas, quae acies animi quique lepos in scriptis antiquorum fuerint: Quo facto et in classicis potest litteris reapse rerum uocumque ut ita dicam concinnitas concipi; et nostra potest ipsa litterarum ars (siue scribendi siue legendi) politior reddi ita ut forsitan denuo uigeat uera humanitas! Quae ut cultior strepitanti nostra turbidaque aetate reuiuiscat humanitas, humanistarum has paginas bonis exemplis ditiores facere mihi est propositum, nisi me amor negotii suscepti deficit. (Nota bene: Sunt quae nobis maximae curae & maxime cordi omnibus esse debeant humanistis quaeque cum ex rebus omnium saeculorum gestis depromere tum ipsa in nostra republica hodierna cernere queamus conspicientes formidine affecti cultu cogitationis sermonisque in praeceps dato indomitum erumpere humani uiolentique animi furorem.)

Utcumque erit, iuuabit tamen me beneuolis lectoribus gaudentibus rerum humaniorum memoriae complurium orbis terrae gentium pro uirili fere parte et ipsum paululum consuluisse. Ad ultimum mihi locum peruenienti restat ut praefandum sit more maiorum: Quod bonum, faustum, felix fortunatumque esset!
(In Titi Liui Patauini gratam reuerentiam haec est composita introductio.)

Adiumenta interpretationis:
* Internet-(Blog-)Seite des Württembergischen Vereins zur Förderung der humanistischen Bildung e.V.
** nur für den Augenblick unvergänglich anmutenden Jugendkult im Vergnügungswahn ausleben
*** in japanischen Fernseh-Sendungen

Kommentare:

  1. Salve, Paule Masanobe V.!
    Vere stupendum est quod iam fecisti: Paene numquam audivi linguam Latinam tam accurate, tam emendate, tam profluenter pronuntiatam!
    Tune vere Iaponicus es an Romanus?
    Miror tamen verbis Latinis abs te recitatis indicium sive ostentationem operis de "Bellis stellaribus" futuri ("Star Wars" dico) apparere. Utrum consilio fecisti an casu factum est?

    AntwortenLöschen
    Antworten
    1. Saluere te iubeo, sodalis Latinitatis!

      > Miror ... ostentationem operis de "Bellis stellaribus" futuri
      > ("StarWars" dico) apparere.

      Causam illius indicii (= qua re id faciam) ex me requiris? Nescio, sed fieri sentio – id quod aegre fero: Reuera casu factum uidetur esse aut "You Tube" (= machinatio imaginum distributrix) illud opus de bellis stellaribus deque ui expergiscente ("StarWars – The Force Awakens") futurum uiribus unitis & summa ope & instanter uult latius diuulgare et facere notissimum. Aut annuit fortuna? An "sic erat in fatis", an "sic uoluere Parcas"? Dis immortalibus adhortantibus fortasse fata implere impositum est nobis ut de "Bellis stellaribus" (StarWars) aut de "Domino anulorum" ("The Lord of the Rings") aut de "Harrio Pottero" ("Harry Potter") deque ceteris recentioris aetatis operibus disputemus demonstrantes etiam in rebus hodiernis antiquissima uestigia rerum a dis deabusque gestarum (= mythologia quae dicitur) inueniri. Contra fata deum nefasque uero esse uidebitur, si missum faciemus ... ;-)

      Löschen
  2. Dieser Kommentar wurde vom Autor entfernt.

    AntwortenLöschen